Latin
16.1 to 16.23
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.1-10-23
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 21, 22.) c Et aedificabunt domos, et habitabunt; ct plantabunt vineas, et comedent fructus carum. Nou ædificabunt, et alins habitabit: non plantabunt, et alius comedct. >LXX similiter. De his domibus I, et in sexagesimo octavo psalmo sermo propbeticus pollicetur, dicens: Quia Deus salvam faciet Sion: et ædificabuntur civitates Judee, et habitabunt ibi, et hæreditate acquirent illam, et semen servorum ejus possidebit eam: et qui diligunt nomen ejus, habitabunt in ea (Psal. LXVIII, 36, 37). Quæ omnia Judæi accipiunt carnaliter, ut Jerusdem urbesque Judææ restituantur in pristinum statum. Quod si cis dederimus, audiant uon solum hoc Jerusalem, sed et So domæ repromitti, dicente Ezechiele: Restituetur Sodoma in antiquum (Ezech. xvi, 55). Ergo domus, in quibus habitaturi suni qui ædificant eas, vel Virtutes intelligendæ sunt, vel diversae mansiones apud Patrem; quas jugiter possidebit, qui eas aedificaverit. Quales sibi ædificasse et obstetrices dicuntur ill Exodo, quæ limebunt De. . ,. . :licet scriptum sit in Hebraico, a Deo eis aedificatas donus, quia timuerunt eum (Exud. I). Et Jacob quia simplex erat, sive ut Græce dicitur ἄπλαστος, id ess, nequaquam fictus; nec talis quales in Petri Epistola condemnantur, de quibus ait: In avaritia fictis sermonibus de vobis negotiantur (11 Petr. II, 5); idcirco habitabant in domo, quam Esau, qui feris delectabatur et silvis, possidere non potuit. Talem domum et Salvaturis in Evangelio verba describunt: Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, similis erit viro prudenti, qui ædificavit domum suam super petram (Matth. VII, 24), et reliqua. Alioquin juxia litteram, multi sancti ædificant domos, et non habitanl in eis, vel peregrinatione, vel alterius rapina, vel morte subtracti. Qualis fuit Joh. qui, dives carne et spiritu, in tantam deductus est paupertatem, ut in sterquiłinio sederet extra portam civitatis (Job 11).