Latin
16.24 to 16.41
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.24-2-41
Unproofread scanNot analysed yet
E contrario dives ille in Evangelio purpuratus ædificavit domum, et hahitavit in ea, cui rectissime dici poterat: Stulle, hac nocte an feretur anima tua a te: quæ autem præparas'it cujus erunt (Luc. XII, 20)? Non solum autem ait, aedificabunt domos, et habitabunt in eis: sed plantabunt quoque vineas, et ipsi comedent fructum earum. Juxta illud quod in Michæa dicitur: Requiescet unusquisque sub vinea sua et sub ficu sua; et non erit qni exterreat (Mich. IV, 4). Hæc est vinea quæ in Evangelio loquebatur: Ego sum vitis, et vos palmites, et Pater meus agricola (Joan. XV, 5). Omnis qui non facit fructum excitetur, et in iguem mittetur (Matth. III, 10). Hujus fructus comeduntur et bibuntur, et lætificant cor hominis, et inebriant amicos sponsi, et in regno Dei bibuntur quotidie. Sub ficu autem requiescit, et nullus insidias reformidat, qui dulcedine sancti Spiritus fruitur, et illius fructibus saturatur, charitate, gaudio, pace, fide, continentia, patientia. I)e hujuscemodi dicitur plantatore: Qui plantaverit ficum comedet fructus ejus (Amos IX, 14). Qui tales ædificaverit domos, et plantaverit vineas, de quibus et Apostolus loquiiur: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus incrementum dedit (I Cor. III, 6), comedet labores manuum suarum (Psal. CXXVII); et seminans in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam Galat. VI): nec diaboli et satellitum ejus fraudibus supplantabitur.