Latin
16.19 to 16.35
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.19-35
Unproofread scanNot analysed yet
Et levabit signum in nqtiones,et congregabit profugos Israel, et dispersos Judæ colligel a quatuor plagis terræ: et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt. Ephruim non a:. mulabitur Judam, et Judus nun pugnabit contra Ephraim. Et volabunt in humero Philisthiim per mare, simul prædubuntur filios Orientis: et Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. In die illa, hoc est, in iloa tempore, de qua CL supra dicIum est, cum surrexerit radix Jesse in signum populorum, sive ut dominetur gentium, apponet Dominus secundo manum suam, ut nequaquam juxta nostros judaizantes iti fine mundi, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat (Rom. XI); s ed hæc omnia in primo intelligamus adventu. Neque enim possun:us, cum una dies dicatur et nunc et sopra, illam referre ad primum adventum, et istam ad secundum; ue per hæc quae sequuntur, et illa quæ præcesserunt ad eum referenda sint Christum, qnem Judæi necdum venisse, sed venturum esse conlendunt. Post vocationem igitur gentium, quæ quondam in caudam reputatæ sunt, Israel in caudam repulabitur (supra cliP. x): ut apponat Dominus secundo manum suam, et possideat residuum populi sui, de quo et supra legimus, non omnem Israel, sod reliquias esse salvandas, quærelictæ fuerint ab Assyriis et ab Ægypto, ut a diversis par circuitum nationibus. Primum enim duodecim apostol', et ptuaginta, et centum viginti animæ, ct quingenli, quibus pariter congregatis Dominus apparuit, einde tria millia, ct quinque millia Judæorum in Dominum crediderunt. Jacobus quoquc ad Paulum apostolum loquitur, qui et ipse de reliquis erat: Vides, frater, quanta millia sunt Judæorum credentium? hi omnes æmulatores tegis sunt (Act. XXI. 2U). Et in eodem volumine legimus: Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi viri timorati, de universis gentibus quæ sub cælo sunt, qui omnes mirabuntur atque dicebant: Nonne isti Galilæi sunt, et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus?