Latin
16.36 to 16.55
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.36-55
Unproofread scanNot analysed yet
Parthi, ct Medi, et Elamitæ, Et habitantes in Mesopotamia et Syria, Cappadocia, Ponto et Asia, Phrygia et Pamphilia, et Ægypto et Libya, et Cyrene, ei advenæ Romani, Judæi et Proselyti, Cretes et Arabes audivimus loquentes cos nostris linguis magnalia Dei (Act. II, 5 seqq.) . De his igitur universis gentibus per apostolos Israel reliquia salvabuntur. Tradunt ecclesiasticæ historiæ, quod apostoli in toto orbe dispersi Evangelium pracduarint: ita ut quidam Persas Indosque penetrarent, et Æthiopia daret manus suas Deo, et trans flumina Æthiopiæ inde Christo munera deferrentur. Ac ne solum orientales populos sicnificare videatur, jungit et reliqua: Et ab insulis maris. Insulas autem maris occidentalem plagali significai, qux Occani ambitu clauditur. Levabit igitur signum Ciucis in universis nationes, et de synagogis Judæorum primum Israel populum congregabit, ut. apostoli præcetum Salvatoris impelerent, qui dixerat: Ite ad oves perditas domus Israel (Matth. x, 6). Denique ut Paulus at! incredulos loquitur ex Judæis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos ros judicastis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes, sicut præcepit nobis Domi,,,,. (Act. XIII, 46, 47). Quatuor autem plagas, orientem, et occidentem, meridiem et septentrionem significat, ut per hæc mundi vocatio demonstretur. Eo tempore, inquit Isaias, nequaquam Ephraim etJudas, qui nunc, me prophetante, inter se hostili odio dissident, inimici erunt, sed juxta Ezechielis prophetiam, duæ virgæ in unam virgam copulabuntur, et jungentur in Christi Ecclesia, qui prius fuerant separati (Ezech. VII), ita ut in gentibus communi labore disudent, et volent in lucro Philisthiimper mare, hoc est, irimum maritimis prædicent Palæstinis [Al. Palæstinæ] et per mare volueri cursu pergant ad cateras nationes. Sive juxta LXX. Interpretes: Volabunt in navibus alienigenarum, mare simul prædabuntur: quod de unius Pauli apostoli exem lo intelligamus,qui per Pamphiliam,et Asiam, et Macedoniam, et Achaiam, et diversas insulas atque provincias, ad Italiam quoque (Act.