Latin
16.27 to 16.37
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 16.27-2-37
Unproofread scanNot analysed yet
betur, sed possumus dicere Joaunis: in Jordane fluvio pœtientiæ baptismum demonstrari, quod Dominus suo lavacro sagnavit atque firmavit. Et quia de solitudine figuraliter dicitur, quæ refertur ad gentes, in qua fuit Joannes, consequenter jungi potest Jordabis, ut per desertum gentium veniamus ad baptismum Salvatoris. Quodque sequitur, Gloria Libani data est ei, et decor Carmeli et Saron, juxta priorem. explanationem debemus accipere, in qua diximus Libanum templum sive Jerusalem intelligi, dicente Zacharia: Aperi, Libane, portas tuas (Zach. XI, 1); et Ezechiel: Aquila a magna magnarum alarum pleua unguibus, quæ habet ductum intrandi in Libanum et Carnelum (Ezech. XVII, 3): priorem significare populum, de quo supra dictum est: Et erit desertum in Carmel, et Carmel in saltum reputabitur (Isa. XXIII, 45); et Saron eamdem habere intelligentiam, Scnptura dicente: Factus est Saron sicut desertum (Isa. XXXIII, 9). Omnis igitur candor, cultus Dei, et circumcisionis scientia, et loca uberrima atque campes'ria, quae appellantur Saron, pro quibus Symmachus interpretatus est campos, dabuntur desertæ quondam Ecclesiae, et habitatores illius videbunt etriam Domini, et decorem sive altitudinem Dei nostri.