Latin
17.1 to 17.21
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.1-2-21
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3, 4.) <Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Dicite pusillanimis (sive meticulosis), Confortamini, et nolite timere, ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos (sive ut LXX transtulerunt, nos). Tunc apeiientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt (vel audient). Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum, quia scissæ sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida in stagnum (sive paludes). et sitiens in fontes aquarum. I. . cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci (pro quo LXX transtulerunt: Erit ibi laetitia avium, et caulae gregum). Et crit ibi semita et via (sive via munda) et via sancta vocabitur, nou transibit per eam pollutus. Et hæc erit nobis directa via ita ut stulti nun errent per eam (vel ut LXX transtulerunt, neque erit ibi via immunda; qui autem dispersi sunt. transibunt peream, et non errabunt). Non erit, inquit, ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenictur ibi, scd ambulabunt per eam, qui liberati fuerint. Et redempti a Domino con-. vertentur, vertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum. Gaudium et lætitiaM obtinebunt: et fugiet dolor et gemitus. >Utramque editionem miscuimus, ne in proponendis singulis librorum magnitudo tendatur, qnae [Al. quia] jini modum brevitatis excedit. Apostolis. de quibus supra dictum est: Ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri, praecipitur, ut confortent manus in gentibus |dissolutas, et genua debilia roborent; ut qui prius inanibus dissolutis opus Dei facere uon poterant, et aridam habebant dexteram, extendant eam ad bona opera. Et qui dudum inter idola diversis erroribus claudicabant, firmo super veritatem incedant gradu: et pusillanimes sive formidolosos lide Dominii confirmantes, faciant non timere, uniusque Dei nectus universi erroris expellat timores.