Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. i5.) Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum. Pro quo LXX transtulerunt, antequam sciat: quodque scquitur, assumere malum \in Hebraico non habemur. Et est sensus: 0 Domus David, cui Dei sermone præcipitur, ut voces, id est, invoces, in periculo constituta nomen Emmanuelis, ill est, nobiscum Dei; non mireris ad rei novitatem, si Virgo Deum pariat, qui tantam habeat potestatem, ut multo post tempore nasciturus, te nunc liberet invocatus; ipse est enim qui visus est Abraham, et lucutus est cum Mose. Dicam et aliud mirabilius, lie eum putes in phantasmate nasciturum, cibis utetur infantiæ, butyrum comedet et lac '. Et licet multa post sæcula de eo Evangelista testetur: Puer autem proficiebat sapientia et elate ei gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52); ct hoc dicatur, ut veritas humani corporis approbetur: tamen adhuc pannis involutus, ei butyro pastus ac mcUe, habebit boni malique Judicium, ut reprobans ruah, eligat bona. Non quod hoc fecerit, aut reprobaverit, vel elegerit; sed quod scierii reprobare et eligere, ut per haec verba noscamus, infantiam humani corporis divinæ non præjudicasse sapientiæ. Denique jacentem III præsepio angeli pastoribus muntiant: Magi adorant de Oriente venientes, quos utique electos esse credendum est. Et e contrario Herodes, Scribæ ac Pharisæi reprobantur (Matth. 11), quin pro uno infante multa parvulorum millia trucidarunt.