Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 16.) «Prius enim quam sciat puer reprohare malum et eligere bonum, dereliquetur terra, quam tu detestaris, a facie duorum regum suorum. Sexto imperii anno Ezechiæ esL ab Assyriis capta Samaria (IV Reg. XVIII), id est tricesimo primo anno aetatis ipsius. Si itaque iste qui nasciturus, vel de Virgine, ut nos probamus, vel de adolescentula, ut Judæi volunt, butyrum et mel comedet, ei tam parvulus erit, ut malum a bono discernere nequeat, et antequam illc tempus egrediatur infauthe, terra Syriae et Samariæ vastanda ab Assyriis sit: respondeant Hebraei, quomodo Ezechias triginta et uno annis infantulus praedicetur, et tam rudis aetatis, ut mel, et butyrum comedens, juxta Niniviticos pucros, nec sinistram, nec dexteram, id est, nec malum, nec bonum noverit. Relatum autem ad Emmanuel, quod interpretatur, nobiscum Deus, facilem habebit intelligentiam. Quod ad mysterium et invocationem nominis ejus terra Syriae, et Samariae, Assyrio superante, vastetur: et domnas David liberetur a duobus regibus quos metuit, Rasin videlicet, et Phacee.