Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 13.) i Super hoc cœlum concutiam, et movehitur terra de loco suo. »LXX: c Cœlum enim furiel, et terra movebitur a fundamentis suis. I Gum pretiosior fuerit vir auro, et homo mundo obrizo. et impletum quod scriptum eat: Putai cuna venerit Filius hominis, inveniet fidem super terram Luc. XVIII, 8)? tunc et caeli ntovebuntur et terra. Cœlum enim et terra pertransibunt, non sua voluntate et proprio arbitrio, ut plerique aestimant, animantia ea esse credentes; sed propter indignationem Domiti exercituum, et propter diem furoris ejus, qui respicit terram, et faciteam tremere. Unde hoc quod in LXX dicitur cœlum enim (urist, μετωνυμιϰω̃ς accipiendum pro his, qui versantur in caelo, quomodo si dicamus, Omnis civitas conclaruaviL, et obviam judici urbs universa processit. Fundamenta vero terrae et in Proverbiis legimus: Deus sapientia fundavit terram (Prov. III, 19). Et ad Job loquitur Dominus: Ubi eras quando fundabam terram' (Job. XXXVIII. 4)? Non quod terra habeat fundamenta profunda mole dejecta; sed voluntas et potestas Dei, quaomnia continentur, fundamenta illius appellanda sunt. Ipse enim super maria fundavit eam, et super flumina collocavit eam, et ipse appendit eam super nihilum (Psal, XXIII; Job. XXVI).