Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 14-16). c Et erit quasi damula fugiens, et quasi grex ovium, et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertentur, et singuli ad terram suam fugient. Omnis qui inventus fuerit, occitJetur. et omnis qui supervenerit, cadet in gladio. Infantes eorum allidentur in oculis corum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. »Cœlo terraque commolis, fugiet diabolus coluber tortuosus, vel Omne dogma contrarium veritati, quod in magistros ac (lisciputos scindItur, quorum priores propter όξυδέρϰειαν, Græco sermone dorcades, id est, capreœ nuncupantur sequentes quasi bruta animalia 1; et huc atque illuc errantia non habent qui eos dirigant I: perdiderunt enin eum, de quo scriptam est: A Domino gressus hominis diriguntur (Prov. XX, 24): qai liberati a magistris pessimis convertentur ad populum suum, et singuli act terram suam fugient, de qua orti sunt: qui vero iuventus fuerit, occidetur, sive jugulabitur. Hoc autem non solum in consummatione mundi, sed usque bodie fit in Ecclesia: quando magistris superatis, prex deceptus revertitur ad populum et ad terram suam; et in eo quod invenitur, occiditur, ut hœreticus esse desistat, et quicunque supervenerit, cadet ill gradiu spirituali. Tunc infantes eorum et parvulos, qui nondum ad perfectam venerunt erroris ætatem. allident ill oculis magistrorum, diripientque eorum domos I, et uxores eorom violabunt, pravam sapientiam et doctrinam perversam. Unde pro hujusmodi patribus quorum interficiendi sunt parvuli, debemus orare et dicere: Da eis, Domine. Quid dabis, sis 1 Volvam sterilem. et ubera arentia (Osee. IX. . 4). Parturierunt enim iniquitatem, conceperunt dolorem, et genuerunt injustitiam.