Latin
17.22 to 17.35
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.22-35
Unproofread scanNot analysed yet
Causa autem est sccuritatis atque constantiæ, quia Tenturus est Christus, cui Pater dedit omne judicium: (Joun. v)et reddet unicuique secundum opera sua. Ipse veniet et salvabit vos, quibus dicitur, Nolite timere: sive noa, ut salutem cum credentbus apostoli dicant sibi esse communem. Tunc aperientur oculi cæcorum: et aures surdorum patebunt. Tunc sali i sicut cervus, claudus: et aperta erii lingua mutorum. Quod quanquam signorum magnitudine completum bit, quando Dominus loquebatur discipulis J annis, qui ad eum niissi fuerant: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis: cæci rident: claudi ambulant, leprosi mundantur: surdi audiunt: mortui, surgunt: pauperes evangelizantur (Luc. VII, 22); tamen quotidie expletur in gentibus, quando qui prius cæci erant, et in ligna et lapides impingebant, veritatis lumen aspiciunt. Et qui Scripturarum verba surdis auribus audire non poteram, nunc ad Dei præcepta lætantur; quando qui prius claudi erant, et rectam viam non tenebant, saliunt sicut cervi, imitantes doctores suos, et aperta erit liugua mutorum, quorum Satanas ora concluserat, ne possent unum Dominum confiteri. idcirco autem aperientur oculi, aures audient, salient claudi, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae suut, sive eruperunt in deserto quondani Ecclesiae aquæ baptismi salutaris I, et torrentes ac rivi in Solitudine, diversæ scilicet gratiae spirituales: et quae erat arida, C in stagnum paludesque conversa est ut nou solum careret ardore sitis scd navigabilis esset et itrigua, et haberet fontes plurimos, quos cervus desiderat, quos qui biberit, potest bcnedicere Domino, junia illud quod scriptum est: Benedicite Domino de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27). In cubilibus animarum gentilium, in quibus prius dracones habitabant, erunt calamus et juncus, quibus scribatur fides Domini, et hI quibus fessa prius membra requiescant; sive erit Letitia avium, et caulæ gregum: ut assumant alas columbae, et humilia relinquentes, ad excelsa festinent, possintque cum Psalmista dicere, Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuæ ibi me collocavit: super aquas refectiohis educavit ne.