Latin
17.29 to 17.59
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.29-59
Unproofread scanNot analysed yet
se (Luc. XI, 13)? Hæc bona quae credentibus Domninus pollicetur: Audite me et comedetis bona i et delectabitur in bonis anima vestra; et non solum bona, sed salutem omnibus nuntiavint, quam ipse praebuit qui dicit Sion, id est, Ecclesiæ; Regnabit [Al. Regnavit] Deus tuus. Uude et Apostolus loquitur ad sanctos: Non regnet peccatunt ill vestro mortali corpore, ut obediatis desideriis ejus (Rom. VI, 12). Et de peccatoribus scribens: Mors, inquit, regnavit ab Adam usque ad Moysen (Rom. v. 14). Quodque sequitur: Vox speculatorum, sive custodum tuorum, aposLolos significat, de quibus et in alio loco (In fra, LXII, 6) ad Ecclesiam loquitur Deus: Super muros tuos conalitui custodes, qui nunquam tacebunt, recordantes nomini, qui exaltabunt vocem de sublimibus disserenleSe Unde dicitur ad eos (Supra, XI. ,9): Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion. Exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem. Isti pari Deum voce laudabunt, et oculis videbunt ad oculus. Quod aliis verbis Apostolus dicit: Facie ad faciem (2 Cor. XIII, 12); quando Sanctus canit: Oculi mei semper ad Dominum (Psal. XXIV, 15). Et; Ad te levavi oculos meus gui habitas ill cœlo (Psal. CXXII, 1). Et Dominus respondebit ei; Oculi enim Domini super juatol, et aures illius in precem eorum (Pial. XXXIII, 16). Hoc quod Septuaginta transtulerunt, sicut ὥρα, id est, hora super montes: sic [AI. sicut] pedes evangelisantis audilum pacis, et rellqua. Paulus sequens seusum Hebraicae veritatis, ponit ill Epistula ad Romanos: Quum speciosi pedes evangelizuntium bona, evangelizantium pacem (Rom. X, 15); ApoStolos intelligi volens, quorum Dominus lavit pedes (Joan. XIII), ut mundi et pulchri essent ad prædicandum, et in toto orbe discurrerent, brevique doctriua Christi implerent mundum. ῎θρα autem, id est, hora, juxta Septuaginta, et anniguitatem sermonis Græci, ant tempus sisuifical, aut pulchritudinem.