Latin
17.60 to 17.79
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 17.60-79
Unproofread scanNot analysed yet
Si tempus, illi alLabitur: Tempore op portuno audivi let et in dies salutis adjutor tui fui (Isa. XLIX, 8). UnE infert Apostulus: Eccc nunc tempus acceptabile; ecce nunc diNa salutis (II Gor. VI, 2). Opportuno enim tempore pro cunCtis sanguinem fudit, quando omnes declinaverunt, simul inutiles tacti erant. Non erat qui faceret bonum, non erat usque ad unum (Psal. XIII); ut pro omnibus gustaret mortem, quia omnes peccaverunt, et indigebant Gloria Dei (Rom. III). Si autem pulchritudmem ad illud referamus, quod in Psalmo dicitur: Speciosus forma præ filis hominum (Psal. XLIV, 3) (quid enim pulchrius quam ut forma servi Meret forma Dei, et sederet et regnaret cum Christo in cœlestibus?) potest ὤρα secundum Graecae linguæ latitudinem cura dicit et sollicitudo, juxta illud quod Sanctus ait: Multiplicabis me in anima mea, in uirtute tua (Psal. CXXXVII, 3). Pro multiplicabis me, in Græco dicitur πολυωρἡσεις με, qnod est, multa cura et sollicitudine me dignum habebis. Et. alibi; Secundum altiludinem tuam ἐπολυὡρησας lius hominum (Psal. XI, 9): quod aliis vertis Graece dicitur, πολλη̃ς ὡρας 1, του̃τ' ἔστι, ϕροντιδος ἠξιωσας. Sed haec superflua sunt; ut speciosi magia pedes Christi vel Apostolorum accipiendi, quod, præter Septuaginta, omnes similiter transtulerunt, Paula eorum interpretationem prubante.