Latin
18.27 to 18.53
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18.27-53
Unproofread scanNot analysed yet
xxv et XXVII). Si [Al. Sin] autem hoc veteri Lege (Ezod. xxi, XXIII) praecipitur: quanto magis in Evangelio, ubi (Matth. v) omnia quae bona suut duplicantur; et nequaquam oculum pro oculo, dentem pro dente jubemur eruere: sed verberanti praebere maxillam! Atque ut sciamus illud qnod supra diximus: Omnes debitores vestros repetitis, de creditoribus scribi, de debitoribus jungitur manifestius: Dimitte eoa qui confracti sunt libero. ,hoC est, qui paupertate sunt fracti, quos affixit inopia, ne liberos sinas mendicare. Et omne onus quo deprimuntur, rumpe. Pro quo manifestius Septuaginta transtulerunt, et omnem scripturam iniquam conscinde; quod Symmachus transtulit: Et omnem cautionem falsam disruMpe. Sed poterat fieri, ut aliquis diceret: Non habeo debitores, quid facere debeo, ut suscipiatur jejunium meum? Sequitur: Frange esurienti panem tuum. Non plures panes, ne de paupertate causeris, sed unum panem. Nee ipsum totum, sed partem panis: quam si uon jejunares, comesurus eras; ut jejunium mum non sit lucrum marsupii, sed saturitas animæ. Pulchreque addidit tuum, ne de rapina facias eleemosynam; Redemptio euim animæ viri, propriæ divitiæ (Prov. XIII, 8). Et ill alio loco. : Honora Dominum de tuis justis laboribus (Prov. III, 9). Certe si panem non hahes, et esurientium plurima multitudo est, præbe de quo nullum damnum pateris. In quo nulla dispendia sunt, pauperes absque tectu, induc in domum nam. Sive ut in Hebraico habetur, ill domunl, ut si tuam non habes, inducas in hospitiolum, quod vel mercede conductum, vel beneficio possides. Si videris nudum, operi. Quod et Dominus in Evangelio loquebatur Qui habet duas tunicas, det alteram HOM habenti Luc. III, i 1). Non enim unam jussit scindi et dividit quod multi popularis aurae causa faciunt, sed alteram non servari, augens præcepta justitiæ, ut ctiam calicem aquae frigiJæ porrectum babere praemia diceret.