Latin
18.54 to 18.81
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18.54-81
Unproofread scanNot analysed yet
Et carllelll, air, tuam ne despexeris. Omnis enin homo caro nostra est. Et juxta Evangelicam parabolam, ejus qui de Jerusalem descendebat Jericho, et a latronibus vulneratus est, ille proximus appellatur qui benefecerit (Luc. x). Vet certe juxta Septuaginta qui dixerunt: Et domesticos seminis cui ne defopicias, domesticos seminis illos intelligamus, de quibus et Apostolus docet omnibus faciendam esse elceluosynanl, maxime autem domesticis fidei (Galal. VI). IlIi enim caro nostra suut, et semen nostrum, qni de uno nobisCum parente generantur. Ad quus extendebat et Salvator manum. dicensj. Mater mea et fratres mer hi sunt, gui (acilln: voluntatem Patria mei (Marc. III, 34, 35). Atque lIt scialuus unum esse Dominum et Novi et Veteris Instrumenti, eadem et Dominus loquitur in Evangelio de his qui in die judicii a dextris staturi sunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnurn præraratun, vobis a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sil ivi, et dedistis mihi bibere. Infirmus eram et in carcere, et ven; . ,; . ad me. Peregrinus, et duxistis me in domum reatram. Et rlUdlU, et vestistis me (Matth. xxv, 34-46}. Illisque humilitate dicentibus, se nihil fecisse Domino Salvatori, respondit: Quandiu fecistis uni de fratribus mei minimis, mihi fecistis (Ibid. 40). Juxta tropologiam haec possumus dicere: Qui jejunat ab omnibus malis, et vult suum jejunium respici, non solum declinat a malo, sed et faciat bonum, ut solvat omne vinculum iniquitatis, quo simplices quique credentium hæreticorum fraudibus colli. gati sunt. Et στραγγαλιἀς, obligationes violentorum tractatuum, quas et in psalmo Propheta demonstrat, dicens; Declinantes autem in obligationes, adducat Dominus cum operantibus iniquitatem (Psal. CXXIV, 5). Omnes enim qui hæreticorum vinculis alligantur, declinant a Domino; et quasi bos ductus ad victimam: et eligunt atque commutant pro veritate mendacium.