Latin
Book 16
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 19-10
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 8, 9.) «Tunc erumpet quasi mane lumen tunm. et sanitas tua cito [Vulg. citius] orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua: et gloria Domini colliget te. Tunc iuvocabis. et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. »LXX: «Tunc erumpet matutinum lumen tuum, et sanitates tuæ citu orientur, et praeibit in conspectu tuo justitia tua, et gloria Dei circumdabit te. Tunc clanlabis, et Deus exaudiet te. Adhuc loquente te, dicer, Ecce adsum.) Quando illa non feceris quae præteritus sermo narravit, et ista ieceris de quibus nunc diximus »tunc acceptabile ent jejnnium tuum, et erumpet matutinum lumen tuum; s93 sol videlicet justitiæ, de quo Malachias propheta ex persona Dei Patris loquitur: Orietur vobis timentibus nomen meum, sol justitiœ, et sanitas. in pennis ejus (Malach. IV, 2). QII; iui sol, hic lux dicitur. Sicut enim matutina lux solvit tenebras, ita lumen scienLiæ et veritatis omnes errores fugat. Et sanitates, inquit tuæ cito orientur. Pro quo Aquila, verbum de verbo elprianens. posuit; Et cicatrix vulneris tui cito obducetur; ut scilicet vulnera peccatorum nostrorum ad ortum solis justitae, cito obducta cicatrice, elaudanlur. Pro eo quod Septuagiuta transtulerunt τὰματάaou, est, sanitates tuœ, Latini interpre ctes, ducti nominis similitudine, ἱμάτια, id est, vestimenta posuerunt. Unde multi translationis falsiime decepti, ad resurrectionem corporis cumprobandam, hoc utuntur testimonio, quo scilicet vestimentum animæ corpus accipi velint, quod in die resurrectionis oriatur. Et antecedet, inquit,in conspectu tuo justitia tua (Gen. XXX, 33, sec. LXX). Secundum illud quod loquitur Jacob: Exaudiet me cras justitia mea; et mplebitur quod scriptum est: Ecce homo, et opera ejus. Et gloria Domini circumdabit te, quasi veste pulcherrisna, tit glorificeris apud Deum et apud homines. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum, non voce, sed opere; non responsione, sed beneficiis. Quod juxta litteram et in Evangelio comprobatur, quando dicente ad Dominumleproso,Si vis, potes me nzulldare. respondit Dominus dicens: Volo, mundare.