Latin
18.82 to 18.90
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 18.82-90
Unproofread scanNot analysed yet
Istiusmodi igitur homines, qui sunt fracti judicio, dimittat vir Ecclesiasticus atque dissolvat; et omnem scripturam hæreticorum, cle quibus hic idem Propheta dicit: Væ gui scribunt iniquitatem: scribentes enim scribunt malitiam, rapiente. judicium pauperum populi mei (Isa. x, i, 2), solvat atquo disrumpat, ut nequaquam laqueis suis simplices quosque teneant irretitos. Et cum hoc fecerit, frangat doctrinae ecclesiasticae esurientibus panem suum, quod fecit et Dominus, fractos panes apostolis lrilJucns, quos cis in septem sportis et duodecim cophinis, nequaquam integros sicut habebantur in lege, sed comminutos atque cunfractos in Evangelio dereliquit, ut haberent qund pauperibus largirentur (Matth. XV. Quos videris non habentes calorem fidei, sed extra Ecclesiam frigoribus infidelitatis algentes, inopes atque peregrinos, induc, ait, ill domum Ecclesiæ 1, et operi iucurruptionis pallio; ut vestiti Christi tunica, nequaquam manea. . . t in sepuleris, quod de eo legimus, qui possessus a daemonum legione, nudus habitabat in memoriis mortuorum. Cumque, inquit, hæc feceris, et liberalitas tua ad omnes exposita fuerit, specialiter ne despicias domesticos fidei.