Latin
Book 9
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 19-6
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8.) «Nunc ingressus scribe eis super buxum, in libro diligenter exara illud: et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. >Aiunt Hebraei, quoniam in prophetis unus sit spiritus, et omnia apud Dominum juncta sint tempora, de. remiæ præcipi, et Dei esse mandatum, ut ingressus Ægyptum scribat eis super buxum, quo-I lignum est imputribile; sive, ut Symmachus transtulit ἐπι 4, id est, super latissimam tabulam. bis autem, haud dubium quin Judaeis: ct in libro diligenter edisserat, ita ut nulla difficultas iit lectionis, III quando vaticinium fuerit rebus expletum, tunc intelligant verum Prophetarum esse sermonem. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur.