Latin
Book 9
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20-7
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 9 seqq.) <Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes au dire legem Dei. Qui dicunt videntibus, Nolite videre; et aspicientibus, Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt: loquimini nobis placentia; videte nobis errores. Auferte a me viam: declinate a me semitam: cesset a facie nostra Sanctus Israel. >Perspicuum est quod ad iracundiam provocaverint Dominum, Jeremiæ verba audire nolentes (Jerem. XLIII). Qai dixerunt ei: NoH nobis videre qnod uolumus: noli nobis interdicere viam Ægypti nec quæ recta sunt prædices; sed loquere quod nobis placet, ut pergamus in iEgyptum, quod cumulet peccata peccatis. Qtiid nobis ingeris quod non libenter audimus? quid monstras viam per quam ingredi nolumus? Quid frequenter ingeminas auribus nostri,: Hæc dicit Dominus Sanctus Israel? Cesset a nobis ista prædicatio. Secundum tropologiam, omnes bæretici mendaces filii appellantur. Ex nobis enim exlerunt, sed non fuerunt ex nobis (I Joan. II); qui non audium interioris bominis auribus Legem Dei, et Ecclesiarum loquuntur magistris: Nolite nobis videre quae recta sunt, nec gehennae flammas comminemini; sed promittite nobis regna coelorum, ut post luxuriam et delicias, pandatur nobis para- (iisus. Quid milii ostendis viam Domini, per quam nou libenter ingredior? Quid replicas nomen Sancti Israel, sive verbum Israelis, quod mei pectoris arcana non penetrat? Quod quidem et ad populum Ecclesiæ dicitur negligentem, si aversetur austeritatem. magistrorum, et adulatoribus faveat.