Latin
Book 18
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2-9
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. LXV. —Vers. i.) <Quæsierunt me qui ante me non interrogabant: invenerunt, qui non quæsierunt me. Dixi: ecce, ego, ecce ego ad gentem quae non invocabat nomen meum. >LXX: «Apparui non quaerentibus me: iuventus sum ab his qui me non interrogabunt. Dixi: ecce ego in gente quæ non invocavit nomen meum. Ad orationem populi mixtam querimoniis, in qua dixerat; Quare nos crrare fecisti, Dominic, de via rua: indurasti corda nostra, ut non timeremus le >(Isq. LXIII, 17)? respondit, ut Judæi volunt, Deus Pater; ut nos probamus, Dominus atque Salvator: in tantum non sum rigidus et crudelis, qui malo pœnitentiam peccatoris, quam mortem: nec repello Illos pœnitentes, qui taincn sui nominis servaverant dignitatem, ut etiam alienos salvare velim (Ezech. XXXIII). Qui enim me non quærebant, nec dicere poterant: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetœ, invenimus Jesum (Joan. I, 45); ipsis apparui, de quibus et alibi Propheta testatus est: Quibus non eat annuntiatum de eo, audient: et qui non audierunt, intelligent (Isa. L'I, 15). Vos autem qui legem Dei die ac nor te meditamini, frustra jactatis pœnitentiam, cujus opera non facitis. Unde Evangelistæ et apostoli, semper adventum Domini, Veteris Testamenti cupientes testimoniis roborare, dicebant: Ut impleretur quod dictum est per prophetam (Matth. I, 22). Centurio Dominum non quæ. . . rebat, et audivit a Domino; Neque in Israel lantam fidem inveni (Luc. VII, 9; Matth. vIi, 10). Syrophœnissa mulier prophetarum eloqnia nesciebat, et Domini voce landatur; mulier, magna est fides tua (Matth. xv, 28). Regulus, qui Græce dicitur βασιλιϰός, quem nos de aula regia rectius interpretari possumus palatinum, non solum filii, sed universae domus suæ reperit sanitatem. Quod autem juxta Hebraicum dicitur; Quœsierunt me qui ante nou interrogabant, ad eumdem sensum refertur: ut prius Dei notitiam non habentes, postea quærant Dominum, et eum revelalionc cognoscant: qui et Paulo dum Ecclesiam credentium persequitur, revclatus est (Act. ix). Et apostolo Petro ait: Beatus es, Simon bar Jona, quia caro et sanguis non revelaverunt tibi; sed Pater meus qui est in cœlis (Matth. xvi, 17). Hunc quaerebat ctMoyses loquens Dco: Si inveni gratiam apud te, ostende te mihi manifeste, ut videam te (Ezod. XXXIII, 15). Majores divitias thesauris Ægypti, Christi opprobrium pra:- stolans, dum retributionem desiderat futurorum, ct invisibilem Deum quasi viderct. animo contemplabatur. De quo et in Psalmis legitur: Spes omnium finium terrœ, et in mari longe (Psal. LXIV, 6). Et ill Genesi: Ipse erit exspectatio gentium (Gen- XLIX, 10). Quodque sequitur: Dixi, ecce ego sum; ad gentem quœ non invocabat nomen meum (Exod. III, 14), illi sensui convenit: Qui est, misit me ad vos. Qui cum in forma Dei esset, non est rapinam arbitratus æqualem se esse Deo, etc. (Philipp. II); scd totius nundi provocans gentes, unam fecit sui nominis gentem Christianorum.