Latin
2.18 to 2.32
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.18-32
Unproofread scanNot analysed yet
Misit crgo Dominus verbum in Jacob, et cecidit in Israel. Regnare voluit Judam, ut Jacob propbetat in Genesi (cap. XLIX): et Israel, boc est, decem tribus sibi imperium vindicarunt, de quibus dicium est: Ipsi regnaverunt, et non per me (Osee, VIII, 4). Imperii ergo dignitas, quan in unctione Samueiis post abjectum Saul cœperat in David, missa in Jacob, boc est, in duodecim tr ilus, quæ Jacob olim vocabantur, cecitlit in Israel: non ut LXX transtuleruiil, venit: cecidit enim in impiis: quod statutum ad sanctos directum erat. Sciet igitur populus Ephrain et habitantes Samariam, qui propter multitudinem eriguntur in superbiam, ct dicunt: Parvum est regnum Judæ, et nostri comparatione vilissimum. Itaque illis ruentibus quasi lateribus, nos quadro lapide aedificemus nobis domnum. Illorum sycomoris quae ligna sunt vilia, hostili incursione succisis, non impedit nostrum cedris exstruemus, quae imputrubiles sunt, ut regnum significent sempiternum. Sciat ergo populus omnis Ephraim et habitantes Samariam, quod Syrus qui nunc ei auxilio est, in hostem transeat. Vel certe contra ipsum Syrum, subita abversariorum bella consurgant, et omnes vertantur in tumultum: ita ut contra Israel Syria ab Oriente, ct Philisthiim, boc est, Palæstini ab Occidente moveantur; et simuldevorent israelem. Cumque hæc fecerint, nihilominus manus mea eiecta, sive excelsa est super Israel, et eos ferire non cessat. Caesique a leo non revertentur ad percuLientem se, nec Dominum quærent exercituum, vitulos auroos adorantes pro Deo. Juxta anagogen hunc locum nosiri ita edisserunt: Misit Deus Filium suum ad Jacob, hoc est, ad Judæos: et venit ad Israel, hoc est, ad gentium populum, quos et Apostolus appellari dicit Israel (Rom. IX). Alii vero ita: Verbum suum misit Dominus ad Ecclesiam, quæ priorem populum supplantavit, et cecidit in Israel, boc est, in haereticos, qui Deum videre se jactant.