Latin
2.33 to 2.43
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.33-43
Unproofread scanNot analysed yet
Sciant itaque principes eorum, et omnes, qui habitant in Samaria, hoc est, qui Dei legem custodire se dicunt, et in ubertate esse virtutum, ct fructus afferre justitiae (hoc enim interpretatur Ephraim), qui in superbia cordis sui despiciunt Ecclesiam, et simplicitatem ejus arbitrantes imperitiam, dicunt: pro lateribus illius, quadris lapidibus atque fortissimis aedificabimus Ecclesias nostras, et pro infructuosis arboribus citoque peiituris, cedros sublimissimas exstrue- Utus, quas conteret Dominus, et quas juslus sub persona impii vidisse se narrat, et non inventum locum earum (Psal. XXXVI). Dicit ergo Dominus, quod Rasin, qui interpretatur sapientia sæcularis, cujus Epbraim utebatur auxilio, vertatur contra eum et omnes inimici ejus adversum illum dimicent, ei tam ab Oriente, quam ab Occidente expugnetur, et devoraturi sint israelem toto ore. Pro quibus interpretati sunt LXX. ; Et aedificemus nobia turrim: et allidet Deus qui consurgunt conira montem Sion, et inimicos illius dissipabit. Cupiunt enim et in similitudinem Templi Dei, ædificare sibi templum in Samaria; sed quamvis moverint pedes ab Oriente, et dixerint: Venite, ædificemus turrim, et faciamus nobis nomen antequam dispergamur (Gen. xi, 4): Domino impugnante solvetur, et dissipabitur consensus eorum 2, et linguæ eorum contra se invicem dividentur, ne consentientes pejores fiant, sed a se invicem destruantur. Cumque ita percussi sint, et ab hostibus devorati, tamen nou revertentur ad Dominum: sed adhuc manus illius ad percutiendum parata est, juxta iliud quod legimus in Jerelnia: Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non recepistis (Jerem. II. 50; .