Latin
2.23 to 2.47
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.23-2-47
Unproofread scanNot analysed yet
et stridorem dentium; miror quosdam aereum corpus, et paulatim in auras tenues dissolvendum postresurrectionem introducere: quia Dominus potentia majestatis suIt, ad apostolos clausis ingressus est januis (Joan. XX). Qui certe et anie resurrectionem ndulo super mare ambulavit incessa; et hoc ipsum apostolo prebuit Petro: ut qui fide ambulabat, infidelitate postea mergeretur; cui dictum est: Quare dubitasti, modica fidei (Matth. XIV, 31)? Ignis quoque juxta id accipiendus, quod et vermis, qui tandiu succenditur, quandiu habet, materiam, qua vorax flamma pascatur. Si quis igitur babeat iu conscientia sua x iania, quae inimicus homo, dormiente patrefamilias, superseminavit, et hæc ignis exuret, hæc vorabit incendium (Matth. XIII), Et omnium sanctorum oculis, eorum supplicia monstrabuntur, qui pro auro, et argento, et lapide pretioso, ædificaverunt super fundamentum Domini, fenum, ligna, stipulam, iguis pabulum sempiterni. Porro qui volunt supplicia aliquando finiri, et licet post multa tempora, tamen terminum habere tormenta, his muntur testimoniis: Cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Iraelt salvus fiet (Rom. XI, 25). Et iterum: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Galat. III, 22). Et in alio loco sanctus loquilur: lram Domini sustinebo, quia peccavi ei; donec justificet cautam meam, et auferat judicium meum, et educat me ill lucem (Mich. VII, 9). Et rursuiu: Benedicam te, Domine: quoniam iratus et mihi. Avertitli faciemtuam a fle, et misertus et mei (Isa. xu, 1). Dominus quoque loquitur ad peccatorem: Cum i,,. furorismei transierit, rursum sanabo (Psal. xxx, 20). Et hoc est quod in alio loco dicitur: Quant grandis mutlitudo bonitatis tace, Domine, quam abscondisti timentibus te. Quae omnia replicant, asseverare cupientes, post cruciatus atque tormenta, futura refrigeria, quai nunc abscondenda sunt ab his, quibus timor utilis est: ut dum supplicia reformidant, peccare desistant Quod nosDei solius debemus scientiæ derelinquere, cujus nou solum misericordiae, sed et tormenta in pondere suut;