Latin
2.48 to 2.55
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 2.48-55
Unproofread scanNot analysed yet
et novit quem, quomodo, aut quandiu debeat ju iicare. Solumque dicamus, quod humanæ convenit fragilitati: Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me (Psal. vi, i; XXXVII, 4). Et sicut diaboli ei omnium negatorum atque impiorum, qui dixerunt in corde suo; Non eat Deus (Ptal. XIII, i), credimus xL tormenta: sic peccatorum I atque impiorum et tamen Christianorum, quorum opera in igne probanda sunt atque purganda (/Cor. III, 13), moderatam arbitramur et mixtam clementiæ sententiam judicis.