Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 20
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 18, 49.) «Et erit in die illa, sibilabit Dominus muscæ, quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur: et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus, »Gum fuerit duorum regum terra deserta, Damascus et Samaria, quam tu nunc detestaris et metuis, tunc adducet Dominus, o donnus Juda, super te et populum tuum dies, quos nunquam ante vidisti, et regem Assyriorum. Frustra igitur praesentia metuis, semiustos torres, et ignem penitus non habentes: scire enim debes, quod sibilo suo Dominus muscas Ægypti, et fluminua ejus, haud dubiun quin septen' διωρυχὰς Nili significet, vocaturus sit: et apem, quæ est in terra Assur. Muscas amem Ægyptios vocat propter sordes idololatriæ et imbellem populum: et apem Assyrios, quorum illo tempore potentissimum rtgnum crat, et ad bella, promptissimum: vel ob id, quia omnis prope Assyriorum et Persidis regio usum habebat sagittarum. Hi igitur et omnes vinient 2, et occupabunt terram tuam ill torrentibus vallium, et cavernis petrarum, et in omnibus frutelis, et foraminibus, lignisque nemorosis. Hæc autem per metaphoram dicuntur, ut quia semel muscas, et apes nominaverat, translationem servaret in reliquis. Legamus Regum et Paralipomenon libros, ct inveniemus ab. Egyptiis caesum sanctum regem Josiam, et populum Israel potestati Ægyptiæ subjugatum (IV Reg, XXIII; II Par. XXXV): ita ut regem illis constituereL. Et post non mullum temporis, venit Nabuchodonosor cum innuimerabili multitudine bellatorum, captaque Jerusalem, et caeteris Judxae urbibus dirutis, incendit templum, et habitatores Assyrios posuit in Judæa I (IV Reg. XXIV).