Latin
Book 3
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 20.) «In die illa radet Dominus in uovacula conducta, ill his qui trans flumen suut, iit rege Assyriorum, caput, et pilos pedum, et barbam universam. >Hæc quidam putant de Assyriis prophetari, qui mille trecentis annis, antequam Jerusalem subverterent, regnum Asiae Ægyptique et Libyae possederunt, quod a Medis Persisquc vintendi sint, eL eorum imperium destruendum. Alii vero arbitrantur, quod trans flumen Euphrates. cæsi siut Ægyptii, Nos autem novaculam mercede conductam, ipsum arbitramur Assyrium, quem in Jeremia ob ultionem populi peccatoris, etiam co. lumbam suam vocat (Jerem. xxv). Denique et in visione Tyri (Ezech. XXVI-XXIX), quia in exstruendis munitionibus, et aggere comportando Nabuchodonosor plurimum laboraverat, et illis classe fugientibus, fuerat mercede privatus, data est ei Ægyptus pro mercede et labore suo. Ergo in ista novacula acutissima, et in his, qui habitant trans flumen Euphratem, in rege videlicet Assyrio, oinnes capillos et pilos totius corporis a capite usque ad pedes decoremque barbae, quod virilitatis indicium est, radet Dominus de Judaea, ut nihil in illa forte, nihil pulchrum resideat, sed effeminatis hominibus, imo ignominiosis mulieribus comparentur