Latin
21.1 to 21.17
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.1-3-17
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XXXIX. —Vers, i seqq.) «In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Dabylonis, libros et munera ad Ezechiam; audierat enim quod aegrotasset et convaluisset. Lætatusque est super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, ct unguenti optimi, et ones apoihccas supellectilis suæ et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus; non fuit verbum quod non ostenderit eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua. >Supra legimus, quarto decimo anno regis Ezechiæ asconlisse Sennacherib regem Assyriorum super omnes civitates Judæ munitas, et cepisse eas, et postea obsedisse Lachis, transisse Lobnam, misisse Jerusalem partem exercitus, sui, caesaque per Angelum centum octoginta quinque millia exercitus ejus, et ipsum fugisse Ninivem, interfectumque a filiis in fano dei sui, et regnasse pro eo Assaraddon filium ejus; aegrotasse Ezechiam, et recepisse Prophetæ nuntio sospitatem; factum signum incredibile, ut sol decem borarum spatiis reverteretur ad ortum suum, et pene duplex dies fieret. Nunc legimus qnod in tempore illo, hoc est, in eodem anno quo hæc gesta sint omnia, miserit Mcroda<h Baladan, filius Baladan, rex Bal ylonis, libros et munera ad Ezechiam; non Assaraddon, qui Sennacherib patri apud Assyrios in reguum successerat, de cujus morte, sei vita Scriptura contit nit. Ex quo perspicuum est aliud fuisse tunc reg um A syriorum, et aliud Babyloniorum. Denique Samariam, id est, decem tribus cepere Assyrii. Judam autem ei Jerusalem postea legimus cepisse Chaldæos, quorum rex Nabuchodonosor fuit. Et quia apud ens astrorum ohservantia est. sicUlarumque cursus longo usu et exercitatione cognitus, quod et ill Domini nativitate monstratur: intellexerunt solem reversum, dici spatia duplicata, servire ei quem solum Deum putabant I. Cumque causas hujus miraculi rationemque perquirerent, fama per omnes gentes volitante, didicerunt propter iegrotationem regis Judæ, etiam cursum signi clarissimi commiit: tum.