Latin
21.18 to 21.37
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 21.18-37
Unproofread scanNot analysed yet
Quam non esse opinationem meam, sed Scripture sanctæ fidem, Dierum verha testantur, quae dixere post alia: Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion: et averlit eas subler ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis fecit prospere quæ voluit; attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, reliquit eum Deus ut tentaretur: et nota fierent omnia quæ erant in corde ejus (II Paral. XXXII, 30, 51). Idcirco autem tentationi relictus est, quia post tantam victoriam, et solis regressum, et congratulationem regni potentissimi, cor iilius clevatum est. Denique in eodem volumine scribitur: Multi deferebant hostias, et sacrificia Domino in Jerusalem, ei munera Ezechiæ regi Juda: et exultatus eat coram cunctis gentibus. In diebus illis ægrotavit usque ad mortem, et oravit Dominun; et exaudivit eum, et dedit ei signum; sed non juxta beneficia qum acceperat, retribuit, quia exaltatum eat cor ejus, et facta est contra- eum ira, et contra Judam et Jerusalem (Ibid. i3, 24). Itursumque Scriptura sancta elationem cordis ejus dicit poenitentia mitigatam, inferens: Et humiliatus eat postea, eo quod exaltatum esset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ. Lætatus est ergo in adventu legatorum Merodach, quem patrem fuisse Nabuchodonosor Hebræi autumant; et in oblatione munerum, et congratulatione sanitatis suae. Ostenditque eis juxta Septnaginta domum NECHOTHA (),pro qua Symmachus transtulit aromatum suorum; et thesauros argenti, ei auri et odoramentorum et unguenti optimi, quod in Hehraico scribitur, oUi boni; et omnes thesauros vasorum gazæ, sive, ut ibi legitur, vasorum suorum. Gaza autem lingua Persarum divitiæ nuncupantur; nec est Hebraeus sermo, sed Barbarus. Non fuit, inquit, verbum (quod juxta Hebraicam consuetudinem pro re frequenter accipitur), quod non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua.