Latin
Book 15
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 22-6
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 6, 7.) «Et filios advenæ, qui adhærent Doluino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut siut ei in servos: omnem custodientem Sabbatum ne polluat illud, et tenentem [Al. tenentes fœdus meum, adducam eos in sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ. »LXX, «Et aJicoigellis, qui additi sunt Domino servire ei, et diligere nomen rjus, ut sint ei in servus et auciltas et omnes qui custodiunt Sabbata mee, ut non violent ea; et tenent testamentum meum, inducam illus in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ. »Post eunuchos transit ad alienigenas, quos prius nominaverat, et illis quoquo præmia pollicetur: quod si servierint eit et de servitute transierint ad nominis illius charitatem, sint ei servi: qualis fuit ct apostolus Paulus, scribens in principio Epistolarum suarum: Paulu. servus Jesu Christi (Rom. I, i ); et Moyses famulus Dei (Hebr. III). Quod autem in LXX additum est, el ancillas, obelo praenotavimus. Neque enim fieri pOlesl, ut in spiritualibus donis sit sexus ulla diversitas: cum in Christo Jesu non sit vir et inu- Mer, sed omnes in co unum simus (Joan. XVII). De Sabbato et fœdere sempiterno supra diximus. Qui ergo haec fecerit, adducet eum Deus in monte sancto suo, et lætitia efficiet in dorno orationis suæ. Mons sanctus, aut dogmata veritatis sunt, Trinitatisque confessio: nus ipse UOluiIlUS, ad quem uttimo tempore (juxta hunc eumdem Isaiam et Michæam prophetam )gentes plurimæ confluent (Isa. II; Mich. IV). Domusque orationis Ecclesia est, quae ill toto orbe dividitur, et non templum Judæorum, quod brevissimis Judææ terras arctabatur angustiis.