Latin
23.1 to 23.25
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.1-6-25
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 8, 9. )«Holocausta corum et victimæ eorum placebunt mihi super altare meum, qnia domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis, ait Dominus Ocus, qui congregat dispersos Israel: adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ besuae sallus. »LXX: «Holocautomata corum et victimæ erunt acceptabiles super altare nteUtH. Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis gentibus, dixit Dominus, qui congregat dispersos Israel, quia congregabo ad eum congregationem. Omnes bestiae ferae, vcnite, cometlite, omnes bestiæ saltus. »Differentiam hostiarum et holocaustorum in Levitico plenius discimus. Holocausta sunt, quæ super altare integra concremantur. Victimæ et bostiæ, quarum pars offertur altari, pars sacerdotibus lradilur. Non ese ergo credeudum quod alienigenarum et cunuchorum hostiæ, ritu Judaico requiranlur. Sed hoc scire debemus, quod holocausta eunuchi offerant, qui totos se consecrant Deo: victimas autem alienigenæ, qui ad tempus vacant orationi, de quibus loquitur Deus: Hostia laudis glorificavit [Al. glrificabit |me; et in alio ioco, Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14). De his victimis et holocaustis, per Osec Dominus loquitur, Misericordia,,, volo et non sacrificium: scientiam Dei. magis quam holocausta, quœ offeruntur super altare Domini (Osee v, 6). Qnod Joannes ill Apocalypsi in cœlo se vidisse testatur, sub quo erant animæ martyrum (Apoc. VI). Ex quo uuus dc Seraphim carbobem forcipe comprehensum ad Isaiæ detulit labia purganda (Isa. IV, 6 ). Hoc est altare, et hoc tabernaculum, ad cujus similitudinem omnia in Exodo (cap, XXXVIII) facta referuntur, quilus oblatae sunt victimae spirituales Deo. alioquin de corporalibus hostiis, et holocaustis supra idem testatur Deus 1: Ut quid mihi nudtitudinem victimarum vestrarumP dicit Dominus. Plenus bum holocaustomate [Al. holocautomatibus] arie'um et adipe ngnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Domus enim mea, domus orationis "ocabitur cunctis populis.