Latin
22.1 to 22.27
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 22.1-3-27
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 5 seqq.) «Introivit autem Isaias, propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti: et uude venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longiuqua venerunt ad me, de Babylone. Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quae in domo mea suut viderunt; non fuit verbum, sive res, quam non ostenderim eis in thesauris meis. Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum. Ecce dies veniet. et; auferentur omuia quæ in domo tua sunt, et quje thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dixit Dominus. Et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris tollent; et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Elait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis.» Tradunt Hebraei ideo ægrotasse Ezechiam, quoniam post inaudham (Al. auditam) victoriam Judæaeorum, et Assytii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses Pharaone submerso 3(Exod. xvj, et Debbora interfecto Sisara (Judic. v) et Anna genito Samuele (1 Reg. II). Unde commnonitum esse fragilitatis suæ, Rursumque post corporis sanitatem, ei signi magnitudinem offerri aliarn occasionem superbiæ, quam, ut prudens et Dei cultor, vilare dcbuerat; nec monstrare alienigenis divitias suas, quas, Deo tribuente, possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non mittendas margaritas ante porcos, nec dandum sanctum canibus (Matth. VIIj. Qui enim fidclis est spiritus abscoudit negotia; et quicumque hoc non fecerit I, omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et ainisso virili robore, in muliebrem redigitur mollitudinem (Prov. XI, 13-15). Ingreditur ergo Isaias ad regem, et quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viri isti, et unde veneruut? Duo interrogat, quid locuti sint, ei unde venerint?