Latin
22.28 to 22.47
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 22.28-47
Unproofread scanNot analysed yet
Ille ad unum respondit, altero prætermisso; quod cnm ὲμϕάσει, et supercilio legendum est: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone; quod quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior propter quem venerint. Et venerunt, inquit, ad me; qui debuerat dicere, Venerunt ad glorificandum Deum pro signi magnitudine, de Babylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias, Quid, inquit, viderunt in domo tua? Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, nec fuerit res quam non ostenderit eis in thesauris suis. Sed alterum tacct, de quo verebatur offensam, quod Ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua; haud dubium quin et templi supellectilem. Propte quae Isaias Oei sermone profert sentent an! : Audi verbum Domini exercituum; Veuict tempus quando omnia hæc quæ in domo tua suut,. et non luo, sed patrum tuorum labore quæsita, in Babylonem transferantur, ei de semine tuo fiant eunuchi in aula regia. Ex quo Hebræi volunt Danielem, Ananiam, Misael, et Azariam, qui fuere de rcgio semine, factos esse eunuchos, quos ill ministerio regis Nabuchodonosor fuisse non dubium est. Dixit itaque Ezechias: Bonum verbum Domini, quod locutus est. In quo ab Hebræis repiehenditur, cur nou bit imitatus bonitatem Moysi, qui locutus ad Dominum est: Aut dimitte eis hanc noxam; aur si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 52). Unde et apostolus Paulus anathema vult esse a Christo pro fratribus suis qui sum israelite (Rom. IX); et propterea Ezechiam Dei sermonibus non probatum, qui in cousequenlibus loquitur: Consolamini, consolamini, populas meus, dicit Deus vester, ut pro quibus ille non rogaverat, Domini clementia consolentur.