Latin
23.22 to 23.46
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.22-46
Unproofread scanNot analysed yet
(/Cor. VI, i). Si ergo vas electionis ad primi adventus refert intelligentiam quæ dicuntur, et nos sequamur expositionis ejus vestigia, et instar parvulorum, super adumbratas luteas præceptoris, litteras imprimamus. Tempus placitum et opportunum, et dies salutis, passio Salvatoris est et resurrectio, quando orabat in cruce: Deus Deus meus, quare me dereliquiiti (Matth. XXVII, 46)? Et servavit eum, sive plasmavit, morte superata, deditque in fœdus populi Judaeorum, his videlicet qui ex illis credere voluerunt: ut suscitaret terram, quae in idololatriae jacebat erroribus, et possideret hæreditates dissipatas, sive desertas, quæ habitatorem non babebat Deum, et diceret bis qui erant in vinculis, Exuet qui peccatorum vinculis stringebantur, quia funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. v, 22); el qui erant in tenebris, Revelumini. Qui sedebant in tenebris, et in umbra mortis, et lucem videre non poterant. Qui postquam conversi fuerint, et clarum Christi lumen aspexerint, pascentur in viia et in semitis sanctarum Scripturarum, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loca pascuæ ibi ne collocavit; super aquas refectionis educavit me (Ptal. XXII, 2). Qui autem in istiusmodi viis atque semitis pastus fuerit et nutritus, nec esuriet, nec sitiet, neque calorem sentiet solis; et implebitur de illo quod scriptum est; Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Psal. CXX, 6j. lt nec adversa nec prospera hujus saeculi sentiat. Siquidem misericors et miserator Dominus ipse consolabitur et reget eos, et deducet ad fontes aquarum. Sivepotabit *illos ad fontes, de quibus scriptum est; Benedicite Domino de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27). Et in alio loco: Haurite aquas de fontibus Salvatoris (Isa. XII, 3). Hi fontes in Veteri Testamento et Novu sunt. Omuiaque offendicula quae credentium poterat, impedire gressus, Dominus eis vertet in planum, et excelsa humiliabit, atque humilia sublimabit, ut Her planum habeant atque campestre.