Latin
23.47 to 23.57
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 23.47-57
Unproofread scanNot analysed yet
Qui siut autem isti quibus præparetur via, pouit manifestius: Ecce isti de longe venient: et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra Australi, Quatuor plagas orbis ostendens, Orientem et Septentrionem. Occidentem et Meridiem, pro Oriente, longe posuit: pro Australi plaga, in Hebræo legitur SINIM ()quod LXX Persarum interpre- Uti sunt. Cæteri ita ut in Hebraeo legitur expresserunt sinim, quod nos interpretati sumus ab Australi [Al. Austro ]:illud suspicantes quod mons Sinai in Australi parte positus sit, juxta Uabacue prophetam: Deus ab Austro veniat: e< sanctus de monte Pharan umbroso et condenso (llabac. III). Si autem tinitn, ut LXX transtulerunt, Persas intelligimus, qui ad Orientem siti sunt, iliud quod supra dicitur: Ecce isti de longe venient, ad A,,atrum referre poterimus. Præcipiturque cœlis et terrae, vel his virtutibus quae in coelo morantur et terra, vel angelis et hominibus, ut Dci concinam laudes. Et qui in excelso virtutum positi sunt mentis lætitiam jubilo et exsultatione testentur. Quia consolatus est Dominu. populum suum, eos qui ex Judæis credere voluerunt. Et pauperum humiliumque suorum misertus est: sive omnis populi sui, qui de Oriente et Occidente, Aquilone ei Austro ad eum vocatus est, non habens Legem nec prophetas, nec divitias spirituales: sed desertus, pauper et humilis, cunctis daemonibus subjacebat.