Latin
25.1 to 25.29
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 22, 23.) <Haec dicit Dominus Deus: Ecce levo [Vulg. levabo] ad gentes manum mean, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tunos in ulnis, et lilias tuas super humeros portabunt. Ei erunt reges nulricii tui, ct reginæ nutrices tuæ. Vultu in terram demisso adorabunt te, ei pnlverem pedum tuorum lingent: ct scies quia ero Dominus, super quo non confundentur qui exspectant cum. »LXX: «Sic dixit Dominus Deus; Ecce elevo super gentes manum meam, et super insulas levabo signum meum, et adducent filios tuos in sinu, et filias tuas in humeris portabunt. Et erunt reges nutricii tui, et principes feminae nutrices tuae, super faciem terrae adorabunt te. et pulverem pedum tuorum lingent; et scies quia ego Dominus, et non confundentur qui exspectant me. >Ad id quod Ecclesia dixerat: Ego sterilis atque captiva, istos quis genuit mihi? Ego destituta et sola, et isti ubi hic erant? respondit Dominus; Miraris cur ista sint facta? Nequaquam miraberis cum audieris, quia ego ad gentes levaverim manum meam. De qua et Sanctus loquitur: Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam (Psal. CXXXVIII, 5). Et ipse Salvator: Nemo potet rapere de manu Patris mei (Joan. X; 29). Et apo- S olus Petrus, Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exallet in tempore visitationis (1 retr. v, G). Ista manus ad gentes levata, ipsa est de qua hic idem propheta loquitur: Erit radix Jesse, qui exsurget, ut princeps sit gentium, in ipsum gentes sperabunt (Isa. XI, 10). Nec solum manum suam levabit ad gentes; sed et signum suum exaltabit in populis. IJaud dubium quin vexillum crucis, ut impleatur illud quod scriptum est; Laudibus ejus plena est terra. Et iterum: In omni terra admirabile nomen ejus (Psal.