Latin
25.30 to 25.53
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25.30-53
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 2). Tunc afferent in ulnis. sive in sinu filios Sion, et filias cjus portabunt in humeris. Qualis fuit et Lazarus, omnes que sancti qui requiescunt in sibtu Abrahæ (Luc. XVI), et animæ credentium, ad quas Paulus Apostolus loquebatur, Lacte vos potavi (I Cor. III, 2). Et alibi: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. iv, 19). Et in alio loco; Quasi nutrix foveat filios suos: sic desiderantes vos. cupimus impartire vobis non solum Evangelium Christi, sed et animas nostras (1 Thess. II. 7, 8). Alioquin ridiculum est inore Judaico grandaevos filios et filias in ulnis humerisque portari. Reges autem nutricii, et reginæ principesque nutrices, manifeste Apostolos et Apostolicos ostendunt viros, qualis fuit ct Abraham, ad quem dieitur: Rex a Deo tu I in nobis es (Gen. XXIII, 6); et quorum cor in manu Dei est (Prov. XXI), qui dicum credentibus, Quasi modo nati parvuli, rationabiles, et abaque dolo lac desiderate (I Petr. II, 2). Princeps quoque, id est, ἃρχουϭα, quod Saræ nonicn sonat, et reginæ, sive regina, de qua in quadrage. simo quarto psahno canitur, Astitit regina a dextris tuis in testitu deaurato, quotidie Christi nutrit parvulos, et ad perfectam ducit aetatem, omnisque æłas, sexus, et dignitas, adorabunt' Sion propter eum qui habitatin ea. Si enim caput Ecclesiae Christus est, caput adoratur in corpore. Et si ad quosdam dicitur: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scubellum pedum ejus (non quo scabellum adorandum sit, sed quo majestas peduin illius indicetur), cur nou adoretur Ecclesia qua totum (hristi corpus amplectitur, nt impleatur illud quod scriptum est in Sophonia: Adorabunt eum singuli 1 de loco: omnes insulæ gentium (Sophon. II, 11), ut nequaquam more Judaicotribus per anuum vicibus veniant in Jerusalem, sed hi loco suo adorantes Dominum, possideant Jerusalem.