Latin
25.1 to 25.22
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25.1-3-22
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. LVII. —Vers. i, 2. )<Justus periit [Vulg. perit], et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui illtelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. Veniat pax: requiescat in cubili suo qui ambulat [Vulg. ambulavit] in directione sua. »LXX: <Videte quomodo justus periit, et nemo suscipit corde: et viri justi tolluntur, et Demo considerat. A facie enim iniquitatis ablatus est justus: erit in pace sepultura ejus; ablata est de medio. »Propter speculatores caecos et canes mutos, qui ipsi pastores sunt, nescientes inlelligeotiam, nec præsentibus saturantur voluptatibus, sed semper se praeparant ad futnras, justus periit, de quo dicit uxor Pilati: Nihil tibi sit et justo illi (Matth. XXVII, 19). Qui lotis manibus, Innocens sum ego, inquit, a sanguine justi hujus (Ibid. 24). In quo considerandum quod verbum perditionis, de quo saepe hæretici calumniam faciunt, quod interitum sigoiOcet, et abolitionem in perpetuum, ponatur super Christo, cujus utique perditio persecutionis magnitudinem, et non finem monstrat substantiæ. Et nemo est, ait, qui recogitet ill corde suo, sive reponat. Neque enim fieri poterat, ut caeci et muti videntes vana et amantes somnia, ignorantesque intelligentiam atque sapientiam, cogitarem ca quae Dei sunt. Quodque sequitur: Et viri misericordiæ, sive justi, colliguntur atque tolluntur, apostolos significat, qui interficiuntur ab impiis, et a Domino congregantur. Causasque reddit cur interfectus sit justus atque sublatus, dicens: A facie enim malitiæ collectus est justus, ut mala saeculi non videreL. Sive propter malitiam hominum, quorum ipse peccata portabat, ad Patrem victor ascendit. Quod autem juxta Hebraicum dicitur: Veniat pax, requiescat in cubili suo: ambulet in direction, sua, sensus quidem perspicuus est, sed verborum consequentia, quae in suae linguæ stat idiomate, apud nos videtur esso turbata.