Latin
25.23 to 25.36
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 25.23-36
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem dicit, hoc est: Veniat pas Justi, quam ascendens ad Patrem apostolis dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacemmeam relinquo vobis (Joan. xiv, 27). Cumque pax Christi, quae exsuperat omnem sensum, venerit, requiescent apostoli ejus in cubilibus suis, et mors eorum rcquiesceL. Es quo ostendit martyres non perire, sed vincere, et aeterna sede requiescere. Ipse vero cujus pax eat, et cujus apostoli requiescunt in cubilibus suis, ambulat in directione sua, recto itinere ad Patrem victor ascendens. Porro qnod in Septuaginta legitur, A facie malitiæ ablatus eat justus, erit ill pace sepultura ejus, ablata de media, omnia referuntur ad. eat Christum absque commixtione personae apostolorum, cujus sepultura in pace est, ct sublala de medio. Neque euim caro ejus vidit corruptionem, nec permansit in sepulcro, qui est inter mortuos liber, dicente angelo ad mulieres: Quem quæritis Jesum, non eat hic: Venite, et ridete locum ubi positus fuit Dominus (Matth. XXVIII, 5, 6). J udæi et haec et caetera quae sequuntur, vel generaliter de omnibus justis arbitrantur intelligi. quorum Manasses fudit sanguinum, et inplevit Jerusalem a parta usque ad portam; vet certe Isaiam dc sua prophetare ntOrle, quod serrandus sit a bIanasse serra lignea, quae apud eos certissima traditio est. Uude et nustrorum plurimi illud, quod de passione sanctorum in Epistola ad Hebræos ponitur, Serrati sunt (llebr. XI, 37), ad Isaiæ refcruut passionem.