Latin
28.1 to 28.30
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 28.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
(Yers. 7, 8). «Opera eorum opera inutilia: et opus iniquitatis in manibus eorulu. Pedes corum ad malum currunt: et festinant ut effundant sanguinem innocentem. Cogitationes eorum, cogitationes inut iles: vastitas et contritio in viis eorum. Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum. Semitae eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignora pacem.» LXX. «Opera enim eorum opera iniquitatis, et pedes eorum ad malitiam currunt. Veloces ad effundendum sanguinem innoxium; et cogitationes eorum, cogitationes stultorum. Contritio et miseria in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: et non est judicium in viis eorum. Semitae enim eorum perversæ, quas transeunt, et nesciunt pacem. »Ideo non operiuntur [Al. operientur] operibus suis, quia opera corum opera iniquitatis sunt, quæ Apostolus infructuosa cognominat, id est fructus non habentia (Ephes. V). Et pedes eorum currunt ad matum, et festinant ad effundendum sanguinem innoxium (Prov. I). Hanc enim et in prophetarum occisione habuerunt consuetudinem. Ad quos Steplanus loquebatur: Quem enim prophetarum non sunt persecuti patres vestri (Act. VII, 52)? Et Dominus in Evangelio: Jerusalem, Jerulalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, gui ad te missi sunt (Matth. XXIII, 37); et iterum: Veniet super vos omnis sanguis justus gui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare (lbid. ,35). IJude et supra ad eos dicitur: Manus enim vestræ pollutæ aunt sanguine (Isa. I, 15); et lingua vestra loquitur iniquitatem. Et per hanc medilalionen) crudelitatis atque biasphemiæ, ad necem Domini pervenerunt. Quomodo et Judas per avaritiæ viam venit ari homicidium, imo sacrilegium avaritiæ copulatum. Quodque sequitur: Cogitationes eorum cogitationes stultorum; contritio et infelicitas ira viis forum, et tiam paris hon cognoverunt. Et supra: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Psal.