Latin
28.31 to 28.45
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 28.31-45
Unproofread scanNot analysed yet
XIII, 5), Aposto- Ius posuit ad Romanos (cap. III); quod multi ignoralltes, de tertio decimo psalmo sumptum putant, qui versus in editione Vulgata additi sunt, et in Hebraico non habentur. De quo plenius in exordio hujus voluminis diximus. Recte autem viam pacis ignoraverunt, qui auctorem ejus suscipere noluerunt. Ipse est enim pax nostra, qui loqnhur ad Apostolos: Pacem meam do vobis, pacemmeam relinquo tobia (Joan. XIV, 27). Et ad Jerusalem: Si scires quæ ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt te iuimici tui vallo, et obsidebunt te, et filios tuos allident ad terram (Luc. xix, 42. 43). . Qui autem pacem non susceperint, consequenter nec judicium habent in viis suis. Illum de quo supra dictum cst: Ecce puer meus quem elegit dilecttu meus quem dilexit anima mea, judiciu m gentibus proferet (lsa. XLII, 1). Sequitur: Vim porum perversæ, non natura, sed propria voluntate. Quidquid enim pervertitur atque curvatur, de recto torquetur ill pravum. Omnis doctrina Pha risæorum subversio vcritatis est, per quam qui ambulaverit, non solum non invenit pacem, sed nec cognoscit quidem cam, lit sciat quid quærere debeat.