Latin
29.31 to 29.47
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.31-47
Unproofread scanNot analysed yet
Si euim in toto orhe consideramus varias nationes, et ab Oceano usque ad Oceanum, id est, ab Indico mari usque ad Britannicum, et ab Atlantico usque ad Septentrionis rigorem, in quo congelascunt aquæ, et succina putchra concrescunt, omne in medio hominum genus quasi locustas habitare cernimus f. Quid igitur superbit terra et cinis? quia caelum, imo ut Scripturarum utar auctoritate, cœli extenduntur, quasi camera; Sive, ut in Hebraico continetur, quasi DOCt de quo supra diximus; pro quo LXX ibi salivam interpretati sunt: et unum verbum nunc sputurn, nune cameram, id est, fornicem jtranstulerunt; et tantam 'corum latitudinem quasi tabernaculum et papilionem extendit desuper, ut in similitudinem tecti operiret homines, et quasi in domo latissima habitare faceret: quid miremur si parva hominum corpora quasi locustae, et minuta reputentur animantia? Rursum et in hoc loco ἡμιϰύϰλιον terris imminere cretum [Al. cœlorum], et in similitadinem sphæræ coelum esse contendunt, abutuntur nomine fornicis, quod scilicet media pars sphæræ terras operiat; cum in Hebraico non fornicem, sed DOC, id est, tenuissimum pulverem legerimus. Pro quo saliva quæ projicitur in terram, et pulveri commiscctur, et deperit, ostendit universam corporuui magnitudinem pru nihili reputandam. Qui autem extendit cœlos ct cxpandit eos: ut vel supra habitarent angelorum multitudines, vel subter homines morarentur, et quasi magnam ralionabilibns creaturis fecit domum: ipse pro qualitate temporum principes constituit, sive secretorum scrutatores, ut sint quasi uon sint; et judices teTrae velut inane sint quasi non sint; et judices terrae velut inane fecit. Pro quo LXX transtulerunt, terram autem quasi nihili fecit; siquidem et in principio Geneseos ubi scriptum est: Terra autem invisibilis, et incomposita (Gen. i, 2), cæteri transtulerunt: Terra autem erat inane el nihili. Quantus reges et Græca et Barbara, Romanaque narrat historia!