Latin
29.48 to 29.70
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 29.48-70
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi est Xerxis innumerabilis ille exercitus? Ubi Israelitica in eremo multitudo? Ubi regum incredibilis potentia? Quid de veteribus loquar? praesentia exempla nos doceant, esse principes quasi nih li, et judices terræ quasi inane reputari. Qui principes ct judices terræ (sive, ut alii suspicantur, cœli) nec sati sunt, nec plantati sunt, nec firma radice solidati, et repente jussione Dei ita auferuntur et percunt, quasi stipula a turbine et tempestate rapiatur; juxta illud quod scriptum cst: Ei transivi, et non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 36). Cum ergo tanta sit potentia Creatoris atque majestas, cui Deum similitudini comparatis? et non potius ex creaturarum magnitudine intelligitis conditorem? Si non creditis verbis, salten oculis ves'ris credite; et ex coelorum elementorumque omnium servitute potestatem Domini cogitate. Qui educit in numero militiam eorum, id est coelorum; et omnes ex nomine vocat, subauditur, stellas. De quibus et in Psalmis canitur: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnes eas ex nomine vocat (Psal. XLVI, 4). Sive mili- Ham coeli, angelos interpretemur, et omnes colurum exercitus, de quibus et D.miel loquitur: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant illi (Dan. VII, 10). Unde ct Dominus Sabaoth appellatur, qui nostra lingua dicitur, Dominus militiæ atque exercituum, sive virtutum. Educit autem juxta numerum coelorum m litiam: ut et sol, et luna, et astra caetera, quæ Abraham numerare non potuit, illi nUmerata sint, et serviant officio delegato (Gen. xv): dum eumdem coeli cursum sol uno anno, lucifer vesperque biennio, luna singulis explet mensibus, omnesque stellae certis temporibus peragunt, et quaedam ex iis vocantur crrautcs, atque inaequales earum mutus oculis, non mente conspicimus, nec tam intelligimus, quam miramur. Magnitudo enin fortitudinis Dei suo facit ordine cuncta servire.