Latin
3.20 to 3.32
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.20-3-32
Unproofread scanNot analysed yet
Denique sequitur: Et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum. Et est sensus: Nequaquam eum virga percutiet, et eam rursus levabil. ac more cædentium finem faciet verberandi; sed quasi fundatam et alta radice defixam, in poenis ejus faciet permanere. Quod si ita intelligilur, ubi erit pænitentia diaboli: praesertim curi dicatur peccatoribus: Ite in ignem æternum, quem præparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41)? In tympanis et in citharis, et bellis praecipuis expugnabit eos, dæmones videlicet et omnes impios cum gaudio omnium Dominus expugnabit. Ab heri quippe et a præterito tempore præparata est a rege Domino Thopheth I, id est, lata et spatiosa gehenna, quae eos aeternis urat ardoribus. Nutrimentum ejus et fomes ignis est, et ligna inulta, id est, flamina perpetua et supplicia peccatorum. Et quoniam sicut de camino et fornace iguis ardentis, propheticus serino predixerat, servat metaphoram, ut flatu et spiritu acvoluntaie Domini hanc succendi sciamus, mixto sulphure, quod flammas excitat, ut faciat acriora tormenta. Porro quod juxta LXX dicitur; Ad vocem Domini superabuntur Assyrii plaga, cum percusserit eoa, et erit ei in circuitu unde fuerat et spes auxilii, in quo confidebat: ipsi cum tympanis et cithara pugnabunt adversum eum ex commutatione, illud significai, quod adversuln diabolum consurgant, qui ei quondam subditi fuerant, et cum gaudio atque laetitia dimicent contra eum ex commutatione subita: dum intelligentes errorem suuin, destruunt eum a quo decepti fuerant. Diciturque ad ilium, quod ab initio se ipse deceperit, regnum suum arbitrans senpiternum, cui parata sit gehenna et æterna supplicia.