Latin
4.1 to 4.25
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.1-4-25
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. XXXI. —Vers. 1 seqq.) «Vae qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fidociam super quadrigis, quia multæ sint [Al. sunt], et super equitibus, quia prævalidi uilis, et non sunt confisi super Sancium Israel: et Dominum non requisierunt. Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit, et consarget contra domum pessimorum, ei contra auxi- Hum operantium iniquitatem. Ægyptus homo et non Deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus iuclinabit [Al. inclinavit] manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. »Post onus jumentorum Austri, et eos qui portabant ill Ægyptum divitias suas ad populum, qui eis prodesse non poterat, qui separabant auxilium in fortitudine Pharaonis, et habebant fiduciam in umbra Ægypti, sub specie reversionis in Jerusalem, et captivitatis laxandae sub Cyro, de consummatione saeculi, et de perfecta justorum beatitudine sermo propheticus nuntiarat: nunc revertitur ad eosdem, ad quos supra locutus fuerat ne descenderent in Ægyptum. Et hoc inter præsentem locum est et praeteritum, quod ibi præcipitur tribui Judæ, ne descendant in Ægyptum; hic quia contempto imperio Domini, descensuti sint, prophetatur: et quod a Nabuchodonosor rcge Babylonio, tam Israel qua. . . Ægyptii, tam perfugae quam auxiliatores pariter trucidentur. De quo Jeremias plenissime loquitur (Jerem. XLII). Vae ergo his qui descendunt in. Egyptum, et Chaldæorum metu, Domini præcepta contemnunt, sperantes in idololatris, qui Dei cultum habere se jactant; et in equorum auxilio confidentes. nesciunt scriptum: Fallax equus in salutem (Psal. XXXII, 17); habentque fiduciam super quadrigis et curribus et equitibus; nec recordantur illius Cantici: Equum et ascensorem dejecit in mare (Exod. xv, 4). Et non sunt contis! super Sanctum Israel, qui manentibus in terra Judææ, suum per Jeremiam pollicebatur auxilium.