Latin
3.23 to 3.35
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.23-35
Unproofread scanNot analysed yet
xv, 32). Nunquam enim perit, nisi qnod prius salvum fuit; et nunquam moritur, nisi quod ante vixerat. Ergo isti qui nunc appellantur filii perditionis, sive iniquitatis ac sceleris, pro-. prio vitio dereliquerunt Dominum, et de filiis Domini, lilii perditionis esse cœperunt, dicente ad eos hoc eodem Propheta: Dereliquidtid Dominum, et ad iracundiam provocatis Sanctum Israel (Isa. 4). Possumus hæc secundum tropologiam, et super hæreticis accipere, qui filii perditionis sunt, et semen pessimum, sive mendacii. Ab initio enim mendaces sant, sicut diabolns, qui est pater ejus, qui est pater omnis mendacii. Isti vocant eos quos deceperunt ad idola, sive ad simulacra dogmatum suorum, subter frondosas arbores atque nemorosas, voluplales illis et delicias pollicentes, sive celantes impuritates suas. Unde et Adam postquam pecraverat, abscondit se in paradiso subter arborem, ne Dei pateret aspectui (Gen. III). Nec dubium f, quia istiusmodi perditionis filii, et semen inium, habeant plurimos filios quoscunque decepeon et occidant in profundis vallibus, et in baraimpietatis subter immentes petras, qnae "per minantur ruinas, quæ pro diversitate mendacii, et varietate dogmatum perversorum, plures appellantur petræ. Nos antem unam habemus petram, quæ semper sequitur populum Dei, de qua bibebat quondam populus Israel, quando familiaritate Domini fruebatur.