Latin
Book 16
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4-9
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers, 6.) «In partibus torrentis pars tua; hæc est sors tua, et ipsis effudisti libamen, oblulisti sacrificium; nunquid super bis non inclignahor? »LXX: «Haec est pars tua, hæc est sors tua, et illis effudisti libamina et his praeparasti hostias. Super bis ergo non irascar? »Isaiæ temporibus conveniunt quae dicuntur. Omnes enim montes, valles, atque torrentes pleni erant cultu dæmonum, de quibus loquitur Jeremias, Quod patres ac filii ligna comportent, ignemque succendant, ut faciant chavonas militiæ cœli, conterentibus feminis atque miscentibus sianilæ adipem, ut Dominum ad iracundiam provocarent (Jerem. VII). Nullique dubium quin placentas significent, sive crustulas in manu artificis præparatas. Hoc enim lingua nostra chavonas sonat. De his ex Domini persona, prophetali spiritu, praecinebat Moyses in Cantico Deuteronomii: Irritaverunt me ill diis alienis, et ill abominationibus suis ad iracundiam provocaverunt: immolaverunt dæmoniis et non Deo (Delli. XXIII, t6, 17), et hoc fecerunt propria voluntate, quia in nostro consistit arbitrio bonum malumve eligere. Denique liis qui se Deo virtutibus obtulerunt, dicitur: Elegit robis hæreditatem suam, pulchritudinem Jacob. quam dilexit (Psal. XLVI, 5). Et in alio loco: Facta est pars Domini populus ejus Jacob, funiculus hæreditatis ejus Israel (DeKI. XXXII, 9). Et in Actibus apostolorum refertur, quod in partem sortemque Pauli et Silæ plurimi se dederint. Qui ergo fuerint pars et sors Domini, sicut Levitae, habebunt partem Domini et dicere poterunt cum David: Pura mta Dominus (Psal. LXXII, 26). Quae possumus et super hæreticorum persona accipere; ipsi enim dimisso cultu Dri, errorum suorum simulacra veneranlUf, et illis offerunt victimas ac libamina eJundunt, facientes abscOndite, quae turpe est etiam dicere, et captivas ducentes mulierculas oneratas peccalis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III). Cum igitur ista in utraque inpietate faciant impii, nonne justum est Dei contra eos iracundiam provocari?