Latin
3.39 to 3.56
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 3.39-56
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes enim Scribae et Pharissæi vino et sicera, de quibus supra diximus, inebriati sunt, tan! sacerdotes quam pseudoprophetæ. Sed tendiculæ eorum atque insidiæ fuere pro nihilo, quia et Judas ipse qui prodiit. fecit propter pecuniam. et sacerdotos qui proditorem perMillia corruperunt propter metum abjectionis suæ. Ipse enim flagellum de funiculis faciens, eject de templo eos qui vendebant boves et oves, et cathedras veridentium columbas, ct nummulariorum mensas sua anctoritate subvertit, dicens ad eos; Scriptum ett: Domus Patris mei, domus orationis vocabitur, vos antem fecistis eam dnmum negotiationis, sive speluncam latronum (Matth. xxi, 13). Juxta anagogen illud Hebraicum, in quo diximus; Omnes enim mensœ eorum repletœ sunt vomitu sordiumque, iia ut non sit ultra locus, ad hæreticos, et SCI'ibas, ac Pharisæos sic referri potest, ut universam doctrinam eorum et cuncta mysteria dicamus vomitu plena et sordium, dum Scripturarum sanctarum non digerunt cibos, nec universo corpori faciunt esse vitales; sed immaturos et fetentes egerunt, ita ut nullum in eis Deus reperiat locum. Miror autem quid voluerit Theodotio. ut pro verbo Hebraico quod dicitur, CISOA (),pro quo Aquila interpretatus est, vomitum sordium, et Symmachus tantum vomitum, ille diceret, ἐμετὸν δυσαλιας, it! est, vomitum dysaliœ, quod verbu ubi apud Graecos lectum sit I, invenire non potui, nisi forte novæ rei novum linxerit nomen. Siquidem et apud Hebræos compositum est, quia vomitus dicitur ci et EOa sordidus. [Al. sordes]. Quidquid igitur nauseam facit et vomitum, δυσαλια appellari potest.