Latin
4.1 to 4.36
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 4.1-3-36
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10 seqq. i Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus: quia manda, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecta; exspecta, recxspecta; modicum ibi, modicum ibi. In loquela enim labii et in lingua altera loquetur ad populum istum, cui dixit: Hæc est requies mea; reficite lassum, et hoc ea! ,meum refrigerium, et nolucrunt audire. Et erit cis verbum Domini; malla, remanda; manda, remanda; exspecta, reexspecLa; exspecta, retxspecta, modicum ibi, modi. umibi; ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et Hlaqueentur et capiantur. i LXX: <Cui annuntiabimus mal, et cui annuntiabimus nuntium? qui ablactati sunt a lacte, qui abstracti ab ubere. Tribulationem super tribulationem exspecta; præstolare spem super spem; adhuc parum, adhuc parum: propter irrisionem labiorum, propter linguam alteram qua loquentur populo huic dicentes cis: Hæc est requies esurienti, et h:cc contritio, ei noluerunt audire. Et crit eis sermo Domitii: Tribulatio' super tribulationem: exspecta, exspecta; spes [Al. spem] super spem: adhuc punCt, adhuc parum; ut vadantet cadant retrorsum, et conterantur, et periclitentur, et capiantur.» Quis, inquit, dignus eat doctrina Domini, qui verbis Salvatoris diceniis; Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XII, 15); ut quod auribus hauserit. corde intelligat? Quinam illi sint, sequens versus ostendit; Ablactati a lacte, avulsi ab ubere, qui nequaquam lactc nutriuntur infantiæ, sed solido vescuntur cibo; qni avulsi sunt ab ubere cum Isaac: propter quam lætitiam fecit Abraham grande convivium (Gen. XXI); hi merentur audire ysieria, et intelligere quæ sarerdos et propheta nesciunt (Al. nescivit), inebriati et absorpti a vino, qui erraverunt et nescierunt videntem, quia omnes mensæ eorum repletæ sunt vamitu sordiumque, qui prophetis ventura annuntiantibus, et nisi fecissent quæ præcepta erant, tormenta minitantibus, solebant dicere subsannantes: Manda, remanda;