Latin
34.127 to 34.143
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.127-143
Unproofread scanNot analysed yet
pplaudent ramis suis, scriptum sit: Ponam in terra inaquosa cedrum et buxum, et cypressum et pinum (Isa. XLI, 19, sec. LXX): et nunc dictu Domini super cedros Libami sermo prophetis us comminctur? hoc dicendum est, quod ex eo lem genere hominum, alii sublimentur ad regnum, alii detrahantur ad pœnam, et cedri Libani quae propter superbiam conterentur, eligantur, cum boni odoris fuerint, et cum Apostolo dixerint: Christi bolus odor sumus (1 Cor. II,15). (Vers. 14. )«Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. »Sicuti in bonam partem pro varietate virtutum, montes appellantur et colles: sic inter impios pro diversitate viliorum, ct maxime superbiæ, alii montes sunt, alii colles, super quos erit diesDomini, dc quibus 40 in Ezechiele scriptum est: Hœc dicit Adonai Dominus montibus et collibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et dissipabuntur excelsa vestra, et conterentur ara* vestrœ et reliqua (Ezech. VI, 3 ). (Vers. 15.) «Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum.» Qui ad Vespasiani Adrianique hæc referunt tempora corporaliter dicunt impleta quæ scripta suut, quod non turris excelsa, nou firmissimus murus, non ulla navium multitudo,et negotiationis industria, adversum vini Romani exercitus potuerit prævalere; sed in tantam habitatores Judææ venisse formidinem, ut et ipsi cum conjugibus et liberis, auro et argento quæ sibi auxilio fore æstimabant, in foveas terræ demersi sint, et profundissima antra sectati. Si enim voracium ut luxuriosorum venterest Deus, quare non avari aurum et argentum appelletur Deus? Alii hæc ad Babylonia referunt tempora. Ergo juxta leges tropt logiæ singula quaeque percurram. Turris vel ob munitionem urbis aedificatur, vul ob speculam, ut longe veuicns cernatur hostis. Unusquisque ergo nostrum debe ædificare turrim, prius sumptibus supputatis, ne juxta Evangelicam parabolam (Luc. XIV ),cum explere opus nequiverit, rideatur.