Latin
34.144 to 34.167
Jerome, Commentariorum In Isaim Prophetam Libri Duodeviginti 34.144-167
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc turris bene constructa persistit. Sin autem crecta in superbiam, firma non babuerit fundamenta, cadet super eum, a quo aedificata est: sicut illa in Siloa, quæ decem et octo homines interfecit. Uude et Dominus loquitur ud audientes: Et vos si non egeritis pœnitentiam, similiter peribilis (Luc. XIII, 3). In consequentibus quoque lecturi sumus, quod Dominus in vinea sua œdificaverit turrim, et fecerit torcular, et maceriam circumdederit, sed hæc omnia destructa sint atqne vastata, quia vano superbiæ. supercilio intumuerint (Isa. v ). Muri quoque exstruuntur excelsi, ne cito civitas destruatur, ne hostibus pateat, quia circumdantur Ecc lesiæ sapientissimis viris, et omni ratione dirmantur, ne quod dogma perversum prævaleat veritati. De istinsmodi mutis Deus loquitur ad Jerusalem: Ecce super tatius meus depinxi muros tuos, et in conspectu meo sunt semper (Infra XLV, 16, sec. LXX). Sin autem bi. qui prins impugnaverant Ecclesiam, cognita verilate, transcrint ad fidem, et puguaveriut pro ea, quamante impugnaverant, tunc illud implebilur: 41 Cito ædificaberis ab his, a quibus destructa eras (Itid. 17). In LevitiCo quoque legimus, domum, quae in urbibus muratis sii, si intra annum redempta non fuerit, emptori æterna possessione firmari, quod si in villis et in viculis sit, quæ muros non habeant, semper posse redimi, et emptoris pretium fluctuare (Levit. XXV). (Vers. 16.) <Et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est. >Pro Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX mare interpretati sunt. Hebraei putant, lingua proprie sua mare THARSIS ()appellari, quando autem dicitur IAM (). non Hebraico sermone appellari, sed Syriaco. Habuit et Josaphat naves, quas inittebat in Tharsis (III Reg. xxn, 49 ),sed contritae sunt in Asiongaber. Habuit e t Salomon quae ibant in Tharsis (III Reg. x, 22), et post tres annos revertebantur, afferebantque regi argentum et aurum, ebur et simias.